- PALLIOLATAE Tunicae
- PALLIOLATAE Tunicaeapud Flav. Vopisc. in Bonoso, c. 15. ubi de muneribus ab Aureliano Hunilae sponsae Bonosi causa nuptiarum datis, Tunicas palliolatas hyacinthinas subsericas: tunicam aurô clavetam etc. mixtum genus vestis et ex duabus compositum, duarumque usum praestans, pallioli et tunicae, Casaubono. Salmasio vero fuêre tunicae, adnexa et adiucta palliola habentes. Palliolum autem breve capitis operimentum muliebre, ut infra latius videbimus. Iuvenal. Sat. 3. v. 94.—— —— Dorida nulloCultam palliolo —— ——Martial. l. 9. Epigr. 33. v. 1.Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur.Cuiusmodi palliola tegendo capiti viros quoque, sed in morbo, usurpâsse, docet Ovid. l. 1. Artis v. 733.Sepe fac aegrotum simules, nec turpe putarisPalliolum mitidis imposuisse comis, etc.Ut palliolatae autem tunicae, quae palliola adiuncta haberent, sic vestes cucullatae vulgo appellabantur, quae cucullos habebant. Isidor. Casula est vestis cucullata, cita a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa. Ita et loricae cucullatae, quae cum cucullis erant et totum hominem a capite contegebant usque ad pedes. Videntur vero olim mulieres, pro diversis tunicis, diversa quoque palliola habnisse, ita ut talem tunicam cum tali palliolo gestarent, quod et hodie variis in locis observare nôrunt mulieres. Quibus autem, pro variis tunicis, varia et sua quaedam propria palliola sumebantur, solebant singulas tunicas suis palliolis instruere, quae palliolarae vulgo videntur appellari consuetae. Sic tunicarum cum palliolis iunctim meminit Scaevola l. 38. D. de aur. arg. mundo, quae in Pandectis Florentinis sic legitur: Semproniae Piae hoc amplius coopertoria Tabiana et tunicas trescum palliolis, quae elegerit, dari volo. Quaero an ex universa veste i. e. an ex synthesi, tunicas singulas et palliola Sempronia eligere possit. Respondit, si essent tunicae singulares cum palliolis relictae, ex his duntaxat eligi posse: quod si non est, heredem vel tunicas et palliola, sed ex synthesi praestaturum, vel veram aestimationem earum. Ad quam vide Salmas. d. l. Plura vero de Palliolo mox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.